HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT XCVIII: Quod Joseph occurrit patri suo, et introduxit eum ad regem

#Gen. XLVI#Gen. XLVII#Prov. XVIII

Praemisit ergo Jacob ad Joseph, ut occurreret ei. Qui juncto curru occurrit ei in Gessen. Alii dicunt ad urbem Heroum in terra Ramesse, quae tunc Gessen, post Thebais dicta est, aqua Thebaei, quorum legioni praefuit beatus Mauricius. Aliae sunt Thebae, unde Thebani. Postea cum reges fuerunt ex ea, dicta est urbs Heroum, quia heroes Aegypti ei debebant custodiam. In finibus terrae illius postea aedificaverunt Hebraei, cogentibus Aegyptiis, urbem Tabernaculorum, quae dicta est Ramesse, post pagus Arsenoires dicta est, quod sonat sine sexu, sic dicta quando sine discretione uterque sexus coepit imperare Aegypto. Dixitque Joseph ad omnem domum patris sui: Ibo, et nuntiabo Pharaoni venisse vos, et viros esse pastores. Cumque dixerit vobis: Quod est opus vestrum, dicetis: Pastores sumus nos, et patres nostri. Haec dicetis, ut habitetis seorsum ab Aegyptiis, in optima terra Gessen, quia detestantur omnes Aegyptii pastores ovium, quia non comedunt eas, sed colunt ut Ammonem. Ingressusque Joseph ad regem, extremos fratrum suorum, id est supremos quinque viros statuit coram rege. Qui cum dixissent se pastores ovium, addiderunt, non est herba in terra Chanaan, petimusque ut jubeas nos servos tuos esse in terra Gessen, nec enim separari volumus, sed omnem patris providentiam facere. Si quaeritur quomodo Aegyptus tempore inopiae abundabat in pascuis, dicimus quia Aegyptus, contra naturam aliarum regionum, cum abundat frugibus, sterilis est in pascuis, et e converso. Diutior, vel diuturnior enim mora fluminis super terram, tempora colendi impedit, vel sata exstinguit, pascua autem nutrit. Post haec introduxit Joseph patrem ad regem. Benedixit regi. Inquisitusque a rege de diebus annorum suorum, ait: Dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali; nec pervenerunt usque ad dies patrum meorum. Peregrinationis dixit, quia sancti vitam hanc pro incolatu habent. Mali dixit, quia sapiens accusator est sui, quod autem dixit parvi, determinavit dicens, nec pervenerunt, etc. Dedit ergo Joseph fratribus suis possessionem in optimo terrae solo Ramesses. Dicit tamen Josephus: Concessit eis Pharao, ut in Heliopolitana urbe conversarentur; illic enim pascua pastores ejus habebant, sciens gratum esse Aegyptiis separari a se pastores, et nihil quod eorum esse istis dedisse. Forte ad territorium Heliopoleos spectabat terra Gessen.